- CLITUMNUS
- CLITUMNUSagri Falisci fluvius, Le Vene hodie, cuius aquae potae candidos faciunt boves. Testantur id abunde Poetae. Horum agmen ducat Virg. l. 2. Georg. v. 146.Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurusVictima, saepe tuô perfusi flumine sacrôRomanos ad templa Deûm duxêre triumpbos.Propert. l. 2. El. 19. v. 25.Qua formosa suo Clitumnus flumina lucoIntegit, et mveos abluit undu boves.Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 129.Aut praestent niveos Clitumna novalia tauros.Silius, l. 4. v. 547.---- Patulis clitumnus in arvisCandentes gelido perfundit flumine tauros.Idem, l. 8. v. 451.---- Perfundens flumine sacrôClitumnus taurum. ----Iuvenal. Sat. 12. v. 13.Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguisIret et a grandi cervix ferienda ministro.Claudian. l. in 6. Consul. Honoru, v. 506.Quin et Clitumni sacras victoribus undas,Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,Visere cura fuit. ---- ----Idem, in Epigramm. 4. v. 3.Non tales Clitumne lavas in gurgite tauros,Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.Hactenus Poetae, quibus addo Plinium, Sic enim ille, l. 2. c. 103. In Falisco Clitumni amnis aqua pota candidos boves facit. Coeterum Chitumnus quoque Iuppiter dictus fuit. Vibius, Clitummus Umbriae, ubi Iuppiter eôdem nomine est, Plin. Iun. l. 8. Ep. 8. Adiacet templum priscum et religiosum. Stat Clitummus ipse, amictus, ornatusque praetextâ. Praesens Numen, atque etiam fatidicum; Indicant sortes. Sparsa sunt circa sacella complura, totidemque Dei Simidachra. Sua cuique veneratio, suum nomen, quibusdam vero etiam fontes. Nic. Lloydius. Sequitur, Nam praeter illum, quasi parentem coeterorum, sunt minores capite discreti; sed flumini miscentur, quod ponte transmittitur. Is terminus Sacri profanique. In superiore parte navigare tantum, infra etiam naiare concessum. Clitunno etiam nunc. Oritur in loco Vene, ex tribus fontibus in clivo, infra vicum Campello, 2. milliar. a Trebia, Spoletum versus. Menaviam rigat et in Tineam fluvium seu Topinum se exonerat, cumque ipso post in Tiberim labitur. Baxdrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.